Nova Vulgata1111,1Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti.
Nova Vulgata 11,2Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas;
Nova Vulgata 11,3steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt.
Nova Vulgata 11,4Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima et remedium sitis de lapide duro.
Nova Vulgata 11,5Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
Nova Vulgata 11,6Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi
Nova Vulgata 11,7in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate
Nova Vulgata 11,8ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares.
Nova Vulgata 11,9Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
Nova Vulgata 11,10Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
Nova Vulgata 11,11Absentes enim et praesentes similiter torquebantur;
Nova Vulgata 11,12duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum.
Nova Vulgata 11,13Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum.
Nova Vulgata 11,14Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes.
Nova Vulgata 11,15Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
Nova Vulgata 11,16ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur.
Nova Vulgata 11,17Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
Nova Vulgata 11,18aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
Nova Vulgata 11,19quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Nova Vulgata 11,20Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
Nova Vulgata 11,21Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet?
Nova Vulgata 11,22Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
Nova Vulgata 11,23Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam.
Nova Vulgata 11,24Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
Nova Vulgata 11,25Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Nova Vulgata 11,26Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.