Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 8

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8 8,1Respondens autem Baldad Suhites dixit:
Nova Vulgata
8,2«Usquequo loqueris talia,

et spiritus vehemens sermones oris tui?
Nova Vulgata
8,3Numquid Deus supplantat iudicium,

aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
Nova Vulgata
8,4Et si filii tui peccaverunt ei,

et dimisit eos in manu iniquitatis suae,
Nova Vulgata
8,5tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum

et Omnipotentem fueris deprecatus,
Nova Vulgata
8,6si mundus et rectus incesseris,

statim evigilabit ad te

et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;
Nova Vulgata
8,7in tantum ut, si priora tua fuerint parva,

et novissima tua multiplicentur nimis.
Nova Vulgata
8,8Interroga enim generationem pristinam

et diligenter investiga patrum memoriam.
Nova Vulgata
8,9Hesterni quippe sumus et ignoramus,

quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
Nova Vulgata
8,10Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi

et de corde suo proferent eloquia?
Nova Vulgata
8,11Numquid virere potest scirpus absque umore,

aut crescere carectum sine aqua?
Nova Vulgata
8,12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,

ante omnes herbas arescit.
Nova Vulgata
8,13Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum,

et spes impii peribit.
Nova Vulgata
Cuius spes filum tenue,

et sicut tela aranearum fiducia eius.
14 Filium tenue – Lege qûr; TM «fastidio est» (iaqûṭ)
Nova Vulgata
8,15Innitetur super domum suam et non stabit;

fulciet eam et non consurget.
Nova Vulgata
8,16Umectus videtur, antequam veniat sol,

et in horto suo germen eius egredietur.
Nova Vulgata
8,17Super acervum petrarum radices eius densabuntur,

et inter lapides commorabitur.
Nova Vulgata
8,18Si absorbuerit eum de loco suo,

negabit eum et dicet: “Non novi te”.
Nova Vulgata
8,19Haec est enim laetitia viae eius,

ut rursum de terra alii germinentur.
Nova Vulgata
8,20Deus non proiciet simplicem

nec porriget manum malignis,
Nova Vulgata
8,21donec impleatur risu os tuum,

et labia tua iubilo.
Nova Vulgata
8,22Qui oderunt te, induentur confusione,

et tabernaculum impiorum non subsistet».