Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 14

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium
Nova Vulgata 14,2inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor.
Nova Vulgata
14,3Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.
Nova Vulgata 14,4Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. 
Nova Vulgata 14,5Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim
Nova Vulgata 14,6et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto.
Nova Vulgata 14,7Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.
Nova Vulgata 14,8Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim,
Nova Vulgata 14,9scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.
Nova Vulgata 14,10Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. 
Nova Vulgata 14,11Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt;
Nova Vulgata 14,12ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.
Nova Vulgata
14,13Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Nova Vulgata Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
14 Numeravit - Lege cum Sam et Gr wajjādeq; TM «effudit», «prodire iussit»
Nova Vulgata 14,15et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;
Nova Vulgata 14,16reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Nova Vulgata
14,17Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.

Nova Vulgata
14,18At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum ―­ erat enim sacerdos Dei altissimi ­ ― 
Nova Vulgata 14,19benedixit ei et ait:
«Benedictus Abram a Deo excelso,
qui creavit caelum et terram;
Nova Vulgata
14,20et benedictus Deus excelsus,
qui tradidit hostes tuos in manus tuas».
    Et dedit ei decimas ex omnibus.
Nova Vulgata 14,21Dixit autem rex Sodomae ad Abram: «Da mihi animas; substantiam tolle tibi».
Nova Vulgata 14,22Qui respondit ei: «Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae,
Nova Vulgata 14,23a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: “Ego ditavi Abram”;
Nova Vulgata 14,24exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas».