Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 11

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi observationem eius et praecepta, iudicia atque mandata omni tempore.
Nova Vulgata
11,2Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium,
Nova Vulgata 11,3signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius
Nova Vulgata 11,4omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem;
Nova Vulgata 11,5vobisque, quae fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum;
Nova Vulgata 11,6et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.
Nova Vulgata
11,7Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit,
Nova Vulgata ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini,
8 Praecipo vobis - Lege cum ms Hebraico, Q, Sam, Gr, Syr, Targ et Vg meṣawweh ’etkem; TM «praecipo tibi»
Nova Vulgata 11,9multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum, lacte et melle manantem.
Nova Vulgata 11,10Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae;
Nova Vulgata 11,11sed montuosa est et campestris, de caelo exspectans pluvias,
Nova Vulgata 11,12quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Nova Vulgata
11,13Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra,
Nova Vulgata 11,14dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in tempore suo, ut colligas frumentum et vinum et oleum,
Nova Vulgata et dabit fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipse comedas ac satureris.
15 Et dabit - Lege cum Sam, Gr et Vg wenātan; TM «et dabo»
Nova Vulgata 11,16Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos,
Nova Vulgata 11,17iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Nova Vulgata
11,18Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et ligate ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate quasi appensum quid.
Nova Vulgata 11,19Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris.
Nova Vulgata 11,20Scribes ea super postes domus tuae et portas tuas,
Nova Vulgata 11,21ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis, quamdiu caelum imminet terrae.
Nova Vulgata 11,22Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei,
Nova Vulgata 11,23disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt;
Nova Vulgata 11,24omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Nova Vulgata 11,25Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
Nova Vulgata
11,26En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
Nova Vulgata 11,27benedictionem, si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis;
Nova Vulgata 11,28maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Nova Vulgata 11,29Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal,
Nova Vulgata 11,30qui sunt trans Iordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in Araba contra Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh.
Nova Vulgata 11,31Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, et habitetis in illa.
Nova Vulgata 11,32Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.