Nova Vulgata44,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata4,2«Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit,
Nova Vulgata4,3si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato;
Nova Vulgata4,4et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino.
Nova Vulgata4,5Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;
Nova Vulgata4,6cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii;
Nova Vulgata4,7ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Nova Vulgata4,8Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret,
Nova Vulgata4,9duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet,
Nova Vulgata4,10sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti.
Nova Vulgata4,11Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
Nova Vulgata4,12totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.
Nova Vulgata 4,13 Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit,
Nova Vulgata4,14et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.
Nova Vulgata4,15Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini,
Nova Vulgata4,16inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus,
Nova Vulgata4,17tincto digito aspergens septies contra velum;
Nova Vulgata4,18ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus;
Nova Vulgata4,19omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare.
Nova Vulgata4,20Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus.
Nova Vulgata4,21Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.
Nova Vulgata 4,22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
Nova Vulgata4,23aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum
Nova Vulgata4,24ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est.
Nova Vulgata4,25Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
Nova Vulgata4,26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei.
Nova Vulgata 4,27Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
Nova Vulgata4,28aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam;
Nova Vulgata4,29ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti.
Nova Vulgata4,30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
Nova Vulgata4,31Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus.
Nova Vulgata 4,32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam;
Nova Vulgata4,33ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum caedi hostiae.
Nova Vulgata4,34Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.
Nova Vulgata4,35Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.