Nova Vulgata2929,1Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos
Nova Vulgata29,2panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies
Nova Vulgata29,3et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes.
Nova Vulgata29,4Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
Nova Vulgata29,5indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod;
Nova Vulgata29,6et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram
Nova Vulgata29,7et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.
Nova Vulgata29,8Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
Nova Vulgata29,9et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,
Nova Vulgata29,10applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
Nova Vulgata29,11et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus.
Nova VulgataSumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
12Reliquum - Adde cum Gr et Vg jeter; TM omittit
Nova Vulgata29,13Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare;
Nova Vulgata29,14carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Nova Vulgata 29,15Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus;
Nova Vulgata29,16quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.
Nova Vulgata29,17Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius.
Nova Vulgata29,18Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.
Nova Vulgata 29,19Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus;
Nova Vulgata29,20quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Nova Vulgata29,21Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso.
Nova Vulgata 29,22Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,
Nova Vulgata29,23tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini;
Nova Vulgata29,24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.
Nova Vulgata29,25Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino.
Nova Vulgata29,26Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.
Nova Vulgata29,27Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti,
Nova Vulgata29,28quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
Nova Vulgata 29,29Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum.
Nova Vulgata29,30Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
Nova Vulgata 29,31Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto.
Nova Vulgata29,32Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.
Nova Vulgata29,33Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.
Nova Vulgata29,34Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt.
Nova Vulgata 29,35Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum
Nova Vulgata29,36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem.
Nova Vulgata29,37Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Nova Vulgata 29,38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
Nova Vulgata29,39unum agnum mane et alterum vespere;
Nova Vulgata29,40decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno.
Nova Vulgata29,41Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,
Nova Vulgata29,42holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te.
Nova Vulgata 29,43Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea.
Nova Vulgata29,44Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
Nova Vulgata29,45Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;
Nova Vulgata29,46et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.