Nova Vulgata2828,1Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino!
Nova Vulgata 28,2Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter.
Nova Vulgata 28,3Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim;
Nova Vulgata 28,4 et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit.
Nova Vulgata 28,5In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi sui
Nova Vulgata 28,6et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam.
Nova Vulgata 28,7Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio.
Nova Vulgata 28,8Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
Nova Vulgata 28,9Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Nova Vulgata 28,10Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi.
Nova Vulgata 28,11Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum,
Nova Vulgata 28,12 cui dixerat: «Haec requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium». Et noluerunt audire.
Nova Vulgata 28,13 Et erit eis verbum Domini: «Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi», ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur.
Nova Vulgata 28,14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
Nova Vulgata 28,15 Dixistis enim: «Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus».
Nova Vulgata 28,16Idcirco haec dicit Dominus Deus: «Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Nova Vulgata 28,17Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendac, et latibulum aquae inundabunt.
Nova Vulgata 28,18Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
Nova Vulgata 28,19Quandocumque pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo pertransibit, in die et in nocte, et erit tantummodo horrendum intellegere auditum».
Nova Vulgata 28,20Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit.
Nova Vulgata 28,21Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam.
Nova Vulgata 28,22Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram.
Nova Vulgata 28,23Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum.
Nova Vulgata 28,24Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit humum suam?
Nova Vulgata 28,25Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis?
Nova Vulgata 28,26Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum.
Nova Vulgata 28,27Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo.
Nova Vulgata 28,28Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum.
Nova Vulgata 28,29Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam.