Nova Vulgata4444,1Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: «Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
Nova Vulgata44,2Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris». Factumque est ita.
Nova Vulgata 44,3Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
Nova Vulgata44,4Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: «Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: “Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?
Nova Vulgata44,5Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!”».
Nova Vulgata 44,6Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.
Nova Vulgata44,7Qui responderunt: «Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
Nova Vulgata44,8Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Nova Vulgata44,9Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri».
Nova Vulgata 44,10Qui dixit eis: «Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii».
Nova Vulgata44,11Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.
Nova Vulgata44,12Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
Nova Vulgata 44,13At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Nova Vulgata44,14Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
Nova Vulgata44,15Quibus ille ait: «Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?».
Nova Vulgata44,16Cui Iudas: «Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus».
Nova Vulgata44,17Respondit Ioseph: «Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum».
Nova Vulgata 44,18Accedens autem propius Iudas confidenter ait: «Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!
Nova Vulgata44,19Dominus meus interrogavit prius servos suos: “Habetis patrem aut fratrem?”.
Nova Vulgata44,20Et nos respondimus domino meo: “Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum”».
Nova Vulgata44,21Dixistique servis tuis: “Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum”.
Nova Vulgata44,22Suggessimus domino meo: “Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur”.
Nova Vulgata44,23Et dixisti servis tuis: “Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam”.
Nova Vulgata 44,24Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,
Nova Vulgata44,25et dixit pater noster: “Revertimini et emite nobis parum tritici”.
Nova Vulgata44,26Cui diximus: “Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri”.
Nova Vulgata44,27Ad quae servus tuus pater meus respondit: “Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Nova Vulgata44,28Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.
Nova Vulgata44,29Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos”.
Nova Vulgata 44,30Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ― cum anima illius ex huius anima pendeat ―
Nova Vulgatavideritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
31Nobiscum - Adde cum Sam, Gr, Syr et Vg ’ittānû
Nova Vulgata44,32Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
Nova Vulgata 44,33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Nova Vulgata44,34Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam».