Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 30

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 30 30,1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Nova Vulgata 30,2«Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro;
Nova Vulgata 30,3ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam».
Nova Vulgata 30,4Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:
Nova Vulgata
30,5«Quoniam haec dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus,
formido et non est pax.
Nova Vulgata
30,6Interrogate et videte, si generat masculus;
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum quasi parturientis,
et conversae sunt universae facies in auruginem?
Nova Vulgata
30,7Vae, quia magna dies illa,
nec est similis eius,
tempusque tribulationis est Iacob,
et ex ipso salvabitur.
Nova Vulgata
30,8Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni,
Nova Vulgata
30,9sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
Nova Vulgata
30,10Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob,
ait Dominus,
neque paveas, Israel,
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et quiescet
et securus erit, et non erit quem formidet;
Nova Vulgata
30,11quoniam tecum ego sum,
ait Dominus,
ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus,
in quibus dispersi te;
te autem non faciam in consummationem,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi.
Nova Vulgata
30,12Quia haec dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua,
pessima plaga tua;
Nova Vulgata
30,13non est qui iudicet iudicium tuum;
sunt ulceri medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
Nova Vulgata
30,14Omnes amatores tui obliti sunt tui,
te non quaerunt;
plaga enim inimici percussi te
castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuae
dura facta sunt peccata tua.
Nova Vulgata
30,15Quid clamas super contritione tua?
Insanabilis est dolor tuus.
Propter multitudinem iniquitatis tuae
et propter dura peccata tua feci haec tibi.
Nova Vulgata
Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur,
et, qui te vastant, vastabuntur,
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
16 Tui – Ita cum Syr, Gr et vg; TM addit «hi omnes»
Nova Vulgata
30,17Obducam enim cicatricem tibi
et a vulneribus tuis sanabo te,
dicit Dominus,
quia Eiectam vocaverunt te,
Sion haec, quae non habebat requirentem.
Nova Vulgata
30,18Haec dicit Dominus:
Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob
et tectis eius miserebor,
et aedificabitur civitas in ruinis suis,
et arx in loco suo fundabitur;
Nova Vulgata
30,19et egredietur de eis laus voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non imminuentur,
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Nova Vulgata
30,20Et erunt filii eius sicut a principio,
et coetus eius coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
Nova Vulgata
30,21Et erit dux eius ex eo,
et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum,
ut appropinquet mihi?,
ait Dominus.
Nova Vulgata
30,22Et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
Nova Vulgata
30,23Ecce turbo Domini, furor egrediens,
procella ruens;
in capite impiorum conquiescet.
Nova Vulgata
30,24Non cessabit ab ira indignationis Dominus,
donec faciat et compleat
cogitationes cordis sui;
in novissimo dierum intellegetis ea.