Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 20

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 20
20,1Magistro chori. Psalmus. David.
Nova Vulgata
20,2Exaudiat te Dominus in die tribulationis,

protegat te nomen Dei Iacob.
Nova Vulgata
20,3Mittat tibi auxilium de sancto

et de Sion tueatur te.
 
Nova Vulgata
20,4Memor sit omnis sacrificii tui

et holocaustum tuum pingue habeat.
Nova Vulgata
20,5Tribuat tibi secundum cor tuum

et omne consilium tuum adimpleat.
 
Nova Vulgata
20,6Laetabimur in salutari tuo

et in nomine Dei nostri levabimus signa;

impleat Dominus omnes petitiones tuas.
Nova Vulgata
20,7Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:

exaudivit illum de caelo sancto suo,

in virtutibus salutis dexterae eius.
 
Nova Vulgata
20,8Hi in curribus, et hi in equis,

nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
Nova Vulgata
20,9Ipsi incurvati sunt et ceciderunt,

nos autem surreximus et erecti sumus.
 
Nova Vulgata
20,20Domine, salvum fac regem,

et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.