Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 13

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13 13,1Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.

Nova Vulgata
13,2Super montem decalvatum levate signum,

exaltate vocem, levate manum,

et ingrediantur portas ducum.

Nova Vulgata
13,3Ego mandavi sanctificatis meis

et vocavi fortes meos ad iram meam,

exsultantes in gloria mea.

Nova Vulgata
13,4Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis,

vox sonitus regnorum gentium congregatarum.

Dominus exercituum recenset militiam belli;

Nova Vulgata
13,5veniunt de terra procul a termino caeli,

Dominus et vasa furoris eius,

ut disperdat omnem terram.

Nova Vulgata
13,6Ululate, quia prope est dies Domini;

quasi vastitas a Domino veniet.

Nova Vulgata
13,7Propter hoc omnes manus dissolventur,

et omne cor hominis tabescet.

Nova Vulgata
13,8Perterrebuntur.

Torsiones et dolores tenebunt eos,

quasi parturiens dolebunt;

unusquisque ad proximum suum stupebit:

facies combustae vultus eorum.

Nova Vulgata
13,9Ecce dies Domini venit,

crudelis et indignationis plenus

et irae furorisque,

ad ponendam terram in solitudinem,

et peccatores eius conteret de ea.

Nova Vulgata
13,10Quoniam stellae caeli et sidera eius

non expandent lumen suum;

obtenebratus est sol in ortu suo,

et luna non splendebit in lumine suo.

Nova Vulgata
13,11Et visitabo super orbem propter mala

et super impios propter iniquitatem eorum;

et quiescere faciam superbiam protervorum

et arrogantiam fortium humiliabo.

Nova Vulgata
13,12Pretiosior erit vir auro

et homo mundo obryzo.

Nova Vulgata
13,13Super hoc caelum turbabo,

et movebitur terra de loco suo

in indignatione Domini exercituum

et in die irae furoris eius.

Nova Vulgata
13,14Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis,

et non erit qui congreget;

unusquisque ad populum suum convertetur,

et singuli ad terram suam fugient.

Nova Vulgata
13,15Omnis, qui inventus fuerit, occidetur,

et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;

Nova Vulgata
13,16infantes eorum allidentur in oculis eorum,

diripientur domus eorum,

et uxores eorum violabuntur.

Nova Vulgata
13,17Ecce ego suscitabo super eos Medos,

qui argentum non quaerant nec aurum velint;

Nova Vulgata
13,18sed arcus pueros prosternent

et fructui uteri non miserebuntur.

Nova Vulgata
13,19Et erit Babylon, splendor regnorum,

inclita superbia Chaldaeorum,

sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.

Nova Vulgata
13,20Non habitabitur usque in finem

et non fundabitur usque ad generationem et generationem,

nec ponet ibi tentoria Arabs,

nec pastores accubare facient ibi,

Nova Vulgata
13,21sed accubabunt ibi bestiae,

et replebunt domus eorum ululae,

et habitabunt ibi struthiones,

et pilosi saltabunt ibi;

Nova Vulgata
13,22et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius,

et thoes in delubris voluptatis.

Prope est ut veniat tempus eius,

et dies eius non elongabuntur.