Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 11

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
Nova Vulgata
11,2«Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?

Aut vir verbosus iustificabitur?
Nova Vulgata
11,3Vaniloquium tuum viros tacere faciet,

et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Nova Vulgata
11,4Dixisti enim: “Purus est sermo meus,

et mundus sum in conspectu tuo”.
Nova Vulgata
11,5Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum

et aperiret labia sua tibi,
Nova Vulgata
11,6ut ostenderet tibi secreta sapientiae

et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quaerat a te,

quam meretur iniquitas tua.
Nova Vulgata
11,7Forsitan vestigia Dei comprehendes

et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Nova Vulgata
11,8Excelsior caelo est, et quid facies?

Profundior inferno, et quid cognosces?
Nova Vulgata
11,9Longior terra mensura eius

et latior mari.
Nova Vulgata
11,10Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,
quis contradicet ei?
Nova Vulgata
11,11Ipse enim novit hominum vanitatem;

et videns iniquitatem nonne considerat?
Nova Vulgata
11,12Sed et vir vacuus cordatus fit,

et homo tamquam pullum onagri nascitur.
Nova Vulgata
11,13Tu autem, si cor tuum firmaveris

et expanderis ad eum manus tuas,
Nova Vulgata
11,14si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te,

et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
Nova Vulgata
11,15tunc levare poteris faciem tuam absque macula

et eris stabilis et non timebis.
Nova Vulgata
11,16Miseriae quoque oblivisceris

et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
Nova Vulgata
11,17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,

et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
Nova Vulgata
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,

et defossus securus dormies.
18 Defossu – TM «fodisti» (ḥāfartā); alii vertunt protectus, coniectura a verbo ḥāfaf vel ḥāfaf
Nova Vulgata
11,19Requiesces, et non erit qui te exterreat;

et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Nova Vulgata
11,20Oculi autem impiorum deficient,

et effugium peribit ab eis;

et spes illorum exhalatio animae».