Nova Vulgata6 6,1“Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
Nova Vulgata 6,2Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
Nova Vulgata 6,3Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.
Nova Vulgata 6,4Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
Nova Vulgata Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
5Sed ius meum quasi lux – Lege cum Gr, Syr et Targ ûmišpātî kā’ôr; TM «et iudicia tua (ut) lux»
Nova Vulgata 6,6quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Nova Vulgata 6,7Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
Nova Vulgata 6,8Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
Nova Vulgata 6,9Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
Nova Vulgata 6,10In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
Nova Vulgata 6,11Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.