Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Profetici - Ezechiele - 34

Ezechiele

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 34 34,1καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων
Nova Vulgata Ez34,1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
AT greco 34,2υἱὲ ἀνθρώπου προφήτευσον ἐπὶ τοὺς ποιμένας τοῦ Ισραηλ προφήτευσον καὶ εἰπὸν τοῖς ποιμέσι τάδε λέγει κύριος κύριος ὦ ποιμένες Ισραηλ μὴ βόσκουσιν ποιμένες ἑαυτούς οὐ τὰ πρόβατα βόσκουσιν οἱ ποιμένες
Nova Vulgata Ez34,2«Fili hominis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus?
AT greco 34,3ἰδοὺ τὸ γάλα κατέσθετε καὶ τὰ ἔρια περιβάλλεσθε καὶ τὸ παχὺ σφάζετε καὶ τὰ πρόβατά μου οὐ βόσκετε
Nova Vulgata EzLac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem non pascebatis;
3 Lac – Lege cum Gr et Vg heḥālāb; TM «adipem»
AT greco 34,4τὸ ἠσθενηκὸς οὐκ ἐνισχύσατε καὶ τὸ κακῶς ἔχον οὐκ ἐσωματοποιήσατε καὶ τὸ συντετριμμένον οὐ κατεδήσατε καὶ τὸ πλανώμενον οὐκ ἐπεστρέψατε καὶ τὸ ἀπολωλὸς οὐκ ἐζητήσατε καὶ τὸ ἰσχυρὸν κατειργάσασθε μόχθῳ
Nova Vulgata Ezquod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia.
4 Et super forte – Lege cum Gr ûbaḥăzāqāh (cfr. v. 16); TM «et cum fortitudine»
Omitte (post imperabatis) cum Gr «eis et»
AT greco 34,5καὶ διεσπάρη τὰ πρόβατά μου διὰ τὸ μὴ εἶναι ποιμένας καὶ ἐγενήθη εἰς κατάβρωμα πᾶσι τοῖς θηρίοις τοῦ ἀγροῦ
Nova Vulgata Ez34,5Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt.
AT greco 34,6καὶ διεσπάρη μου τὰ πρόβατα ἐν παντὶ ὄρει καὶ ἐπὶ πᾶν βουνὸν ὑψηλὸν καὶ ἐπὶ προσώπου πάσης τῆς γῆς διεσπάρη καὶ οὐκ ἦν ὁ ἐκζητῶν οὐδὲ ὁ ἀποστρέφων
Nova Vulgata Ez34,6Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret.
AT greco 34,7διὰ τοῦτο ποιμένες ἀκούσατε λόγον κυρίου
Nova Vulgata
Ez34,7Propterea, pastores, audite verbum Domini:
AT greco 34,8ζῶ ἐγώ λέγει κύριος κύριος εἰ μὴν ἀντὶ τοῦ γενέσθαι τὰ πρόβατά μου εἰς προνομὴν καὶ γενέσθαι τὰ πρόβατά μου εἰς κατάβρωμα πᾶσι τοῖς θηρίοις τοῦ πεδίου παρὰ τὸ μὴ εἶναι ποιμένας καὶ οὐκ ἐξεζήτησαν οἱ ποιμένες τὰ πρόβατά μου καὶ ἐβόσκησαν οἱ ποιμένες ἑαυτούς τὰ δὲ πρόβατά μου οὐκ ἐβόσκησαν
Nova Vulgata Ez34,8Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant,
AT greco 34,9ἀντὶ τούτου ποιμένες
Nova Vulgata Ez34,9propterea, pastores, audite verbum Domini.
AT greco 34,10τάδε λέγει κύριος κύριος ἰδοὺ ἐγὼ ἐπὶ τοὺς ποιμένας καὶ ἐκζητήσω τὰ πρόβατά μου ἐκ τῶν χειρῶν αὐτῶν καὶ ἀποστρέψω αὐτοὺς τοῦ μὴ ποιμαίνειν τὰ πρόβατά μου καὶ οὐ βοσκήσουσιν ἔτι οἱ ποιμένες αὐτά καὶ ἐξελοῦμαι τὰ πρόβατά μου ἐκ τοῦ στόματος αὐτῶν καὶ οὐκ ἔσονται αὐτοῖς ἔτι εἰς κατάβρωμα
Nova Vulgata Ez34,10Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
AT greco 34,11διότι τάδε λέγει κύριος ἰδοὺ ἐγὼ ἐκζητήσω τὰ πρόβατά μου καὶ ἐπισκέψομαι αὐτά
Nova Vulgata
Ez34,11Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas.
AT greco 34,12ὥσπερ ζητεῖ ὁ ποιμὴν τὸ ποίμνιον αὐτοῦ ἐν ἡμέρᾳ ὅταν ᾖ γνόφος καὶ νεφέλη ἐν μέσῳ προβάτων διακεχωρισμένων οὕτως ἐκζητήσω τὰ πρόβατά μου καὶ ἀπελάσω αὐτὰ ἀπὸ παντὸς τόπου οὗ διεσπάρησαν ἐκεῖ ἐν ἡμέρᾳ νεφέλης καὶ γνόφου
Nova Vulgata
Ez34,12Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
AT greco 34,13καὶ ἐξάξω αὐτοὺς ἐκ τῶν ἐθνῶν καὶ συνάξω αὐτοὺς ἀπὸ τῶν χωρῶν καὶ εἰσάξω αὐτοὺς εἰς τὴν γῆν αὐτῶν καὶ βοσκήσω αὐτοὺς ἐπὶ τὰ ὄρη Ισραηλ καὶ ἐν ταῖς φάραγξιν καὶ ἐν πάσῃ κατοικίᾳ τῆς γῆς
Nova Vulgata Ez34,13Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae.
AT greco 34,14ἐν νομῇ ἀγαθῇ βοσκήσω αὐτούς καὶ ἐν τῷ ὄρει τῷ ὑψηλῷ Ισραηλ ἔσονται αἱ μάνδραι αὐτῶν ἐκεῖ κοιμηθήσονται καὶ ἐκεῖ ἀναπαύσονται ἐν τρυφῇ ἀγαθῇ καὶ ἐν νομῇ πίονι βοσκηθήσονται ἐπὶ τῶν ὀρέων Ισραηλ
Nova Vulgata Ez34,14In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
AT greco 34,15ἐγὼ βοσκήσω τὰ πρόβατά μου καὶ ἐγὼ ἀναπαύσω αὐτά καὶ γνώσονται ὅτι ἐγώ εἰμι κύριος τάδε λέγει κύριος κύριος
Nova Vulgata Ez34,15Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
AT greco 34,16τὸ ἀπολωλὸς ζητήσω καὶ τὸ πλανώμενον ἐπιστρέψω καὶ τὸ συντετριμμένον καταδήσω καὶ τὸ ἐκλεῖπον ἐνισχύσω καὶ τὸ ἰσχυρὸν φυλάξω καὶ βοσκήσω αὐτὰ μετὰ κρίματος
Nova Vulgata EzQuod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio.
16 Custodiam – Lege cum Gr, Syr et Vg ’ešmōr (2 mss Hebraici ’ašmîr); TM «delebo»
AT greco 34,17καὶ ὑμεῖς πρόβατα τάδε λέγει κύριος κύριος ἰδοὺ ἐγὼ διακρινῶ ἀνὰ μέσον προβάτου καὶ προβάτου κριῶν καὶ τράγων
Nova Vulgata
Ez34,17Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos.
AT greco 34,18καὶ οὐχ ἱκανὸν ὑμῖν ὅτι τὴν καλὴν νομὴν ἐνέμεσθε καὶ τὰ κατάλοιπα τῆς νομῆς ὑμῶν κατεπατεῖτε τοῖς ποσὶν ὑμῶν καὶ τὸ καθεστηκὸς ὕδωρ ἐπίνετε καὶ τὸ λοιπὸν τοῖς ποσὶν ὑμῶν ἐταράσσετε
Nova Vulgata Ez34,18Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis;
AT greco 34,19καὶ τὰ πρόβατά μου τὰ πατήματα τῶν ποδῶν ὑμῶν ἐνέμοντο καὶ τὸ τεταραγμένον ὕδωρ ὑπὸ τῶν ποδῶν ὑμῶν ἔπινον
Nova Vulgata Ez34,19et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
AT greco 34,20διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος κύριος ἰδοὺ ἐγὼ διακρινῶ ἀνὰ μέσον προβάτου ἰσχυροῦ καὶ ἀνὰ μέσον προβάτου ἀσθενοῦς
Nova Vulgata
Ez34,20Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum;
AT greco 34,21ἐπὶ ταῖς πλευραῖς καὶ τοῖς ὤμοις ὑμῶν διωθεῖσθε καὶ τοῖς κέρασιν ὑμῶν ἐκερατίζετε καὶ πᾶν τὸ ἐκλεῖπον ἐξεθλίβετε
Nova Vulgata Ez34,21pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
AT greco 34,22καὶ σώσω τὰ πρόβατά μου καὶ οὐ μὴ ὦσιν ἔτι εἰς προνομήν καὶ κρινῶ ἀνὰ μέσον κριοῦ πρὸς κριόν
Nova Vulgata Ez34,22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus.
AT greco 34,23καὶ ἀναστήσω ἐπ’ αὐτοὺς ποιμένα ἕνα καὶ ποιμανεῖ αὐτούς τὸν δοῦλόν μου Δαυιδ καὶ ἔσται αὐτῶν ποιμήν
Nova Vulgata
Ez34,23Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
AT greco 34,24καὶ ἐγὼ κύριος ἔσομαι αὐτοῖς εἰς θεόν καὶ Δαυιδ ἐν μέσῳ αὐτῶν ἄρχων ἐγὼ κύριος ἐλάλησα
Nova Vulgata Ez34,24Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum.
AT greco 34,25καὶ διαθήσομαι τῷ Δαυιδ διαθήκην εἰρήνης καὶ ἀφανιῶ θηρία πονηρὰ ἀπὸ τῆς γῆς καὶ κατοικήσουσιν ἐν τῇ ἐρήμῳ καὶ ὑπνώσουσιν ἐν τοῖς δρυμοῖς
Nova Vulgata Ez34,25Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;
AT greco 34,26καὶ δώσω αὐτοὺς περικύκλῳ τοῦ ὄρους μου καὶ δώσω τὸν ὑετὸν ὑμῖν ὑετὸν εὐλογίας
Nova Vulgata Ez34,26et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.
AT greco 34,27καὶ τὰ ξύλα τὰ ἐν τῷ πεδίῳ δώσει τὸν καρπὸν αὐτῶν καὶ ἡ γῆ δώσει τὴν ἰσχὺν αὐτῆς καὶ κατοικήσουσιν ἐπὶ τῆς γῆς αὐτῶν ἐν ἐλπίδι εἰρήνης καὶ γνώσονται ὅτι ἐγώ εἰμι κύριος ἐν τῷ συντρῖψαί με τὸν ζυγὸν αὐτῶν καὶ ἐξελοῦμαι αὐτοὺς ἐκ χειρὸς τῶν καταδουλωσαμένων αὐτούς
Nova Vulgata Ez34,27Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi.
AT greco 34,28καὶ οὐκ ἔσονται ἔτι ἐν προνομῇ τοῖς ἔθνεσιν καὶ τὰ θηρία τῆς γῆς οὐκέτι μὴ φάγωσιν αὐτούς καὶ κατοικήσουσιν ἐν ἐλπίδι καὶ οὐκ ἔσται ὁ ἐκφοβῶν αὐτούς
Nova Vulgata Ez34,28Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
AT greco 34,29καὶ ἀναστήσω αὐτοῖς φυτὸν εἰρήνης καὶ οὐκέτι ἔσονται ἀπολλύμενοι λιμῷ ἐπὶ τῆς γῆς καὶ οὐ μὴ ἐνέγκωσιν ἔτι ὀνειδισμὸν ἐθνῶν
Nova Vulgata Ez34,29Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium;
AT greco 34,30καὶ γνώσονται ὅτι ἐγώ εἰμι κύριος ὁ θεὸς αὐτῶν καὶ αὐτοὶ λαός μου οἶκος Ισραηλ λέγει κύριος
Nova Vulgata Ez34,30et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus.
AT greco 34,31πρόβατά μου καὶ πρόβατα ποιμνίου μού ἐστε καὶ ἐγὼ κύριος ὁ θεὸς ὑμῶν λέγει κύριος κύριος
Nova Vulgata EzVos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester», dicit Dominus Deus.
31 Meae – Omitte cum Gr «homines» (assimilatio ad 36,37?)