Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

GRECO_LXX

AT greco

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - Giuditta - 7

Giuditta

AT greco Torna al libro

Nova Vulgata

AT greco 7 7,1τῇ δὲ ἐπαύριον παρήγγειλεν Ολοφέρνης πάσῃ τῇ στρατιᾷ αὐτοῦ καὶ παντὶ τῷ λαῷ αὐτοῦ οἳ παρεγένοντο ἐπὶ τὴν συμμαχίαν αὐτοῦ ἀναζευγνύειν ἐπὶ Βαιτυλουα καὶ τὰς ἀναβάσεις τῆς ὀρεινῆς προκαταλαμβάνεσθαι καὶ ποιεῖν πόλεμον πρὸς τοὺς υἱοὺς Ισραηλ
Nova Vulgata IdtCrastina autem die praecepit Holofernes omni militiae suae et omni populo suo, qui affuerunt in auxilium illius, ut pararent se ad Betuliam et ascensus montanae praeoccuparent et facerent pugnam adversus filios Israel.
1 Crastina: cum x - montanae: cum x - facerent: cum m x g
AT greco 7,2καὶ ἀνέζευξεν ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ πᾶς ἀνὴρ δυνατὸς αὐτῶν καὶ ἡ δύναμις αὐτῶν ἀνδρῶν πολεμιστῶν χιλιάδες πεζῶν ἑκατὸν ἑβδομήκοντα καὶ ἱππέων χιλιάδες δέκα δύο χωρὶς τῆς ἀποσκευῆς καὶ τῶν ἀνδρῶν οἳ ἦσαν πεζοὶ ἐν αὐτοῖς πλῆθος πολὺ σφόδρα
Nova Vulgata IdtEt paraverunt se in illa die omnis vir potens eorum; et virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuaginta milia peditum et equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erant pedites in eis, multitudo magna valde.
2 Vir: cum g m R - duodecim: cum m x t e
AT greco 7,3καὶ παρενέβαλον ἐν τῷ αὐλῶνι πλησίον Βαιτυλουα ἐπὶ τῆς πηγῆς καὶ παρέτειναν εἰς εὖρος ἐπὶ Δωθαϊμ ἕως Βελβαιμ καὶ εἰς μῆκος ἀπὸ Βαιτυλουα ἕως Κυαμωνος ἥ ἐστιν ἀπέναντι τοῦ Εσδρηλων
Nova Vulgata IdtEt castra collocaverunt in convallem iuxta Betuliam ad fontem et praetenderunt in latitudinem contra Dothain usque ad Abelmain et in longitudinem a Betulia usque Chyamonem, quae est contra Esdrelon.
3 Iuxta: cum x g
AT greco 7,4οἱ δὲ υἱοὶ Ισραηλ ὡς εἶδον αὐτῶν τὸ πλῆθος ἐταράχθησαν σφόδρα καὶ εἶπαν ἕκαστος πρὸς τὸν πλησίον αὐτοῦ νῦν ἐκλείξουσιν οὗτοι τὸ πρόσωπον τῆς γῆς πάσης καὶ οὔτε τὰ ὄρη τὰ ὑψηλὰ οὔτε αἱ φάραγγες οὔτε οἱ βουνοὶ ὑποστήσονται τὸ βάρος αὐτῶν
Nova Vulgata IdtFilii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: «Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum».
4 Lingent: cum v
AT greco 7,5καὶ ἀναλαβόντες ἕκαστος τὰ σκεύη τὰ πολεμικὰ αὐτῶν καὶ ἀνακαύσαντες πυρὰς ἐπὶ τοὺς πύργους αὐτῶν ἔμενον φυλάσσοντες ὅλην τὴν νύκτα ἐκείνην
Nova Vulgata IdtEt accipientes unusquisque vasa sua bellica et accendentes ignem in turribus murorum suorum manebant custodientes per totam noctem illam.
5 Accendentes: cum x - per totam noctem illam: cum x
AT greco 7,6τῇ δὲ ἡμέρᾳ τῇ δευτέρᾳ ἐξήγαγεν Ολοφέρνης πᾶσαν τὴν ἵππον αὐτοῦ κατὰ πρόσωπον τῶν υἱῶν Ισραηλ οἳ ἦσαν ἐν Βαιτυλουα
Nova Vulgata IdtAltera autem die eduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erant in Betulia,
6 Equitatum: cum x m p
AT greco 7,7καὶ ἐπεσκέψατο τὰς ἀναβάσεις τῆς πόλεως αὐτῶν καὶ τὰς πηγὰς τῶν ὑδάτων ἐφώδευσεν καὶ προκατελάβετο αὐτὰς καὶ ἐπέστησεν αὐταῖς παρεμβολὰς ἀνδρῶν πολεμιστῶν καὶ αὐτὸς ἀνέζευξεν εἰς τὸν λαὸν αὐτοῦ
Nova Vulgata Idtet visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarum perambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorum et ipse convertit in populum suum.
7 Castra: cum e t r
AT greco 7,8καὶ προσελθόντες αὐτῷ πάντες ἄρχοντες υἱῶν Ησαυ καὶ πάντες οἱ ἡγούμενοι τοῦ λαοῦ Μωαβ καὶ οἱ στρατηγοὶ τῆς παραλίας εἶπαν
Nova Vulgata IdtEt accedentes ad eum omnes principes filiorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt:
8 Maritimae: cum e t r; cfr. x
AT greco 7,9ἀκουσάτω δὴ λόγον ὁ δεσπότης ἡμῶν ἵνα μὴ γένηται θραῦσμα ἐν τῇ δυνάμει σου
Nova Vulgata Idt«Audiat verbum dominator noster, ne fiat confractio in virtute tua.
9 Confractio: cum R p; cfr. m g
AT greco 7,10ὁ γὰρ λαὸς οὗτος τῶν υἱῶν Ισραηλ οὐ πέποιθαν ἐπὶ τοῖς δόρασιν αὐτῶν ἀλλ’ ἐπὶ τοῖς ὕψεσι τῶν ὀρέων ἐν οἷς αὐτοὶ ἐνοικοῦσιν ἐν αὐτοῖς οὐ γάρ ἐστιν εὐχερὲς προσβῆναι ταῖς κορυφαῖς τῶν ὀρέων αὐτῶν
Nova Vulgata IdtPopulus enim hic filiorum Israel non fidit in lanceis suis sed in altitudinibus montium, in quibus inhabitant; non enim est facile ascendere vertices montium ipsorum.
10 Ipsorum: cum o R m g
AT greco 7,11καὶ νῦν δέσποτα μὴ πολέμει πρὸς αὐτοὺς καθὼς γίνεται πόλεμος παρατάξεως καὶ οὐ πεσεῖται ἐκ τοῦ λαοῦ σου ἀνὴρ εἷς
Nova Vulgata IdtEt nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus;
11 Pugna fit belli: cum o
AT greco 7,12ἀνάμεινον ἐπὶ τῆς παρεμβολῆς σου διαφυλάσσων πάντα ἄνδρα ἐκ τῆς δυνάμεώς σου καὶ ἐπικρατησάτωσαν οἱ παῖδές σου τῆς πηγῆς τοῦ ὕδατος ἣ ἐκπορεύεται ἐκ τῆς ῥίζης τοῦ ὄρους
Nova Vulgata Idtsed mane in castris tuis custodiens omnem virum virtutis tuae, et obtineant pueri tui fontem aquarum, qui emanat a radice montis,
12 Sed: cum f k - fontem: cum x - emanat: cum x
AT greco 7,13διότι ἐκεῖθεν ὑδρεύονται πάντες οἱ κατοικοῦντες Βαιτυλουα καὶ ἀνελεῖ αὐτοὺς ἡ δίψα καὶ ἐκδώσουσι τὴν πόλιν αὐτῶν καὶ ἡμεῖς καὶ ὁ λαὸς ἡμῶν ἀναβησόμεθα ἐπὶ τὰς πλησίον κορυφὰς τῶν ὀρέων καὶ παρεμβαλοῦμεν ἐπ’ αὐταῖς εἰς προφυλακὴν τοῦ μὴ ἐξελθεῖν ἐκ τῆς πόλεως ἄνδρα ἕνα
Nova Vulgata Idtquia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficiet eos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus super vertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat de civitate vir unus.
13 Hauriunt aquas: cum m
AT greco 7,14καὶ τακήσονται ἐν τῷ λιμῷ αὐτοὶ καὶ αἱ γυναῖκες αὐτῶν καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν καὶ πρὶν ἐλθεῖν τὴν ῥομφαίαν ἐπ’ αὐτοὺς καταστρωθήσονται ἐν ταῖς πλατείαις τῆς οἰκήσεως αὐτῶν
Nova Vulgata Idt7,14Et destilliscent in fame et siti ipsi et mulieres eorum et filii eorum et, priusquam veniat gladius super eos, prosternentur in plateis habitationis suae,
AT greco 7,15καὶ ἀνταποδώσεις αὐτοῖς ἀνταπόδομα πονηρὸν ἀνθ’ ὧν ἐστασίασαν καὶ οὐκ ἀπήντησαν τῷ προσώπῳ σου ἐν εἰρήνῃ
Nova Vulgata Idtet retribues eis retributionem malam, eo quod secesserunt et non obviaverunt faciei tuae in pace».
15 Retributionem: cum e p; cfr. R - malam: cum m - faciei tuae: cum x
AT greco 7,16καὶ ἤρεσαν οἱ λόγοι αὐτῶν ἐνώπιον Ολοφέρνου καὶ ἐνώπιον πάντων τῶν θεραπόντων αὐτοῦ καὶ συνέταξε ποιεῖν καθὰ ἐλάλησαν
Nova Vulgata IdtEt placuerunt verba eorum coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et constituit facere, ut locuti sunt.
16 Ut: cum x
AT greco 7,17καὶ ἀπῆρεν παρεμβολὴ υἱῶν Αμμων καὶ μετ’ αὐτῶν χιλιάδες πέντε υἱῶν Ασσουρ καὶ παρενέβαλον ἐν τῷ αὐλῶνι καὶ προκατελάβοντο τὰ ὕδατα καὶ τὰς πηγὰς τῶν ὑδάτων τῶν υἱῶν Ισραηλ
Nova Vulgata Idt7,17Et promoverunt castra filii Moab et cum eis quinque milia filiorum Assyriae et castra constituerunt in convalle et praeoccupaverunt aquas et fontes aquarum filiorum Israel.
AT greco 7,18καὶ ἀνέβησαν οἱ υἱοὶ Ησαυ καὶ οἱ υἱοὶ Αμμων καὶ παρενέβαλον ἐν τῇ ὀρεινῇ ἀπέναντι Δωθαϊμ καὶ ἀπέστειλαν ἐξ αὐτῶν πρὸς νότον καὶ ἀπηλιώτην ἀπέναντι Εγρεβηλ ἥ ἐστιν πλησίον Χους ἥ ἐστιν ἐπὶ τοῦ χειμάρρου Μοχμουρ καὶ ἡ λοιπὴ στρατιὰ τῶν Ἀσσυρίων παρενέβαλον ἐν τῷ πεδίῳ καὶ ἐκάλυψαν πᾶν τὸ πρόσωπον τῆς γῆς καὶ αἱ σκηναὶ καὶ αἱ ἀπαρτίαι αὐτῶν κατεστρατοπέδευσαν ἐν ὄχλῳ πολλῷ καὶ ἦσαν εἰς πλῆθος πολὺ σφόδρα
Nova Vulgata IdtEt ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde.
18 Orientem: cum x - impedimenta: cum o
AT greco 7,19καὶ οἱ υἱοὶ Ισραηλ ἀνεβόησαν πρὸς κύριον θεὸν αὐτῶν ὅτι ὠλιγοψύχησεν τὸ πνεῦμα αὐτῶν ὅτι ἐκύκλωσαν πάντες οἱ ἐχθροὶ αὐτῶν καὶ οὐκ ἦν διαφυγεῖν ἐκ μέσου αὐτῶν
Nova Vulgata
Idt7,19Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabatur spiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poterant effugere de medio eorum.
AT greco 7,20καὶ ἔμεινεν κύκλῳ αὐτῶν πᾶσα παρεμβολὴ Ασσουρ οἱ πεζοὶ καὶ ἅρματα καὶ οἱ ἱππεῖς αὐτῶν ἡμέρας τριάκοντα τέσσαρας καὶ ἐξέλιπεν πάντας τοὺς κατοικοῦντας Βαιτυλουα πάντα τὰ ἀγγεῖα αὐτῶν τῶν ὑδάτων
Nova Vulgata IdtEt manserunt in circuitu eorum omnia castra Assyriae, pedites et quadrigae et equites eorum per dies triginta quattuor. Et deficiebant omnibus inhabitantibus Betuliam omnia vasa aquarum eorum,
20 Et manserunt in circuitu eorum: cum g n o R t r
AT greco 7,21καὶ οἱ λάκκοι ἐξεκενοῦντο καὶ οὐκ εἶχον πιεῖν εἰς πλησμονὴν ὕδωρ ἡμέραν μίαν ὅτι ἐν μέτρῳ ἐδίδοσαν αὐτοῖς πιεῖν
Nova Vulgata Idt7,21et cisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod biberent in satietatem aquam unam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere.
AT greco 7,22καὶ ἠθύμησεν τὰ νήπια αὐτῶν καὶ αἱ γυναῖκες καὶ οἱ νεανίσκοι ἐξέλιπον ἀπὸ τῆς δίψης καὶ ἔπιπτον ἐν ταῖς πλατείαις τῆς πόλεως καὶ ἐν ταῖς διόδοις τῶν πυλῶν καὶ οὐκ ἦν κραταίωσις ἔτι ἐν αὐτοῖς
Nova Vulgata Idt7,22Et anxiati sunt infantes eorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateis civitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis.
AT greco 7,23καὶ ἐπισυνήχθησαν πᾶς ὁ λαὸς ἐπὶ Οζιαν καὶ τοὺς ἄρχοντας τῆς πόλεως οἱ νεανίσκοι καὶ αἱ γυναῖκες καὶ τὰ παιδία καὶ ἀνεβόησαν φωνῇ μεγάλῃ καὶ εἶπαν ἐναντίον πάντων τῶν πρεσβυτέρων
Nova Vulgata Idt7,23Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibus senioribus:
AT greco 7,24κρίναι ὁ θεὸς ἀνὰ μέσον ὑμῶν καὶ ἡμῶν ὅτι ἐποιήσατε ἐν ἡμῖν ἀδικίαν μεγάλην οὐ λαλήσαντες εἰρηνικὰ μετὰ υἱῶν Ασσουρ
Nova Vulgata Idt«Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobis iniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae.
24 Deus: cum g n p o m R x
AT greco 7,25καὶ νῦν οὐκ ἔστιν ὁ βοηθὸς ἡμῶν ἀλλὰ πέπρακεν ἡμᾶς ὁ θεὸς εἰς τὰς χεῖρας αὐτῶν τοῦ καταστρωθῆναι ἐναντίον αὐτῶν ἐν δίψῃ καὶ ἀπωλείᾳ μεγάλῃ
Nova Vulgata IdtEt nunc non est qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in manus eorum, ut prosterneremur ante eos in siti et perditione magna.
25 Vendidit: cum p m
AT greco 7,26καὶ νῦν ἐπικαλέσασθε αὐτοὺς καὶ ἔκδοσθε τὴν πόλιν πᾶσαν εἰς προνομὴν τῷ λαῷ Ολοφέρνου καὶ πάσῃ τῇ δυνάμει αὐτοῦ
Nova Vulgata Idt7,26Et nunc convocate eos et tradite civitatem totam in captivitatem populo Holofernis et omni virtuti eius.
AT greco 7,27κρεῖσσον γὰρ ἡμῖν γενηθῆναι αὐτοῖς εἰς διαρπαγήν ἐσόμεθα γὰρ εἰς δούλους καὶ ζήσεται ἡ ψυχὴ ἡμῶν καὶ οὐκ ὀψόμεθα τὸν θάνατον τῶν νηπίων ἡμῶν ἐν ὀφθαλμοῖς ἡμῶν καὶ τὰς γυναῖκας καὶ τὰ τέκνα ἡμῶν ἐκλειπούσας τὰς ψυχὰς αὐτῶν
Nova Vulgata Idt7,27Melius est enim nos fieri illis in rapinam; erimus enim eis in servos et ancillas, et vivet anima nostra, et non videbimus mortem infantium nostrorum in oculis nostris et mulieres et filios nostros deficientes in animabus suis.
AT greco 7,28μαρτυρόμεθα ὑμῖν τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν καὶ τὸν θεὸν ἡμῶν καὶ κύριον τῶν πατέρων ἡμῶν ὃς ἐκδικεῖ ἡμᾶς κατὰ τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν καὶ κατὰ τὰ ἁμαρτήματα τῶν πατέρων ἡμῶν ἵνα μὴ ποιήσῃ κατὰ τὰ ῥήματα ταῦτα ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῇ σήμερον
Nova Vulgata IdtContestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum, qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrum nostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die».
28 Ulciscitur in: cum x
AT greco 7,29καὶ ἐγένετο κλαυθμὸς μέγας ἐν μέσῳ τῆς ἐκκλησίας πάντων ὁμοθυμαδόν καὶ ἐβόησαν πρὸς κύριον τὸν θεὸν φωνῇ μεγάλῃ
Nova Vulgata IdtEt factus est fletus magnus in medio ecclesiae omnium unanimiter, et clamaverunt ad Dominum Deum voce magna.

29 Omnium: cum x - unanimiter: cum n o - et clamaverunt: cum o m n
AT greco 7,30καὶ εἶπεν πρὸς αὐτοὺς Οζιας θαρσεῖτε ἀδελφοί διακαρτερήσωμεν ἔτι πέντε ἡμέρας ἐν αἷς ἐπιστρέψει κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν τὸ ἔλεος αὐτοῦ ἐφ’ ἡμᾶς οὐ γὰρ ἐγκαταλείψει ἡμᾶς εἰς τέλος
Nova Vulgata
Idt7,30Et dixit ad eos Ozias: «Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in consummationem.
AT greco 7,31ἐὰν δὲ διέλθωσιν αὗται καὶ μὴ ἔλθῃ ἐφ’ ἡμᾶς βοήθεια ποιήσω κατὰ τὰ ῥήματα ὑμῶν
Nova Vulgata Idt7,31Si autem transierint isti quinque dies, et non fuerit super nos adiutorium, faciam secundum verba vestra».
AT greco 7,32καὶ ἐσκόρπισεν τὸν λαὸν εἰς τὴν ἑαυτοῦ παρεμβολήν καὶ ἐπὶ τὰ τείχη καὶ τοὺς πύργους τῆς πόλεως αὐτῶν ἀπῆλθον καὶ τὰς γυναῖκας καὶ τὰ τέκνα εἰς τοὺς οἴκους αὐτῶν ἀπέστειλαν καὶ ἦσαν ἐν ταπεινώσει πολλῇ ἐν τῇ πόλει
Nova Vulgata Idt7,32Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde.